라틴어 문장 검색

In mancipio vendendo dicendane vitia, non ea, quae nisi dixeris, redhibeatur mancipium iure civili, sed haec, mendacem esse, aleatorem, furacem, ebriosum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 116:6)
Ridiculum est illud Neronianum vetus in furaci servo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 248:6)
ut, cum C. Fabricio P. Cornelius, homo, ut existimabatur, avarus et furax, sed egregie fortis et bonus imperator, gratias ageret, quod se homo inimicus consulem fecisset, bello praesertim magno et gravi "nihil est, quod mihi gratias agas," inquit "si malui compilari quam venire";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 268:2)
mutum forum, elinguem curiam, tacitam et fractam civitatem videbatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 3장 2:6)
sine sensu, sine sapore, elinguem, tardum, inhumanum negotium, Cappadocem modo abreptum de grege venalium diceres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 2:2)
Iidem prospeximus curiam, sed curiam trepidam et elinguem, cum dicere quod velles periculosum, quod nolles miserum esset.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 8:1)
"condigna vestris sensibus coli iubetis numina excisa fabrili manu, cavis recocta et follibus, quae voce, quae gressu carent inmota, caeca, elinguia."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.27)
Romane, Christi fortis adsertor Dei, elinguis oris organum fautor move, largire comptum carmen infantissimo, fac ut tuarum mira laudum concinam, nam scis et ipse posse mutos eloqui.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.11)
praefectus ergo ratus elinguem virum cogi ad sacrandum posse, cum verbis carens nil in deorum blateraret dedecus, iubet reduci iam tacentem ac debilem multo loquentis turbine olim territus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1386)
"fiat periclum, si placet, cuiusmodi edat querellam quadrupes lingua eruta, elinguis et quem porca grunnitum strepat;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1414)
et cum Volumnius, causa superior, ne infacundus quidem adversus eximiam eloquentiam collegae visus esset, cavillansque Appius sibi acceptum referre diceret debere, quod ex muto atque elingui facundum etiam consulem haberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 246:1)
vir summe populi, stabulum servitutium, scortorum liberator, suduculum flagri, compedium tritor, pistrinorum civitas, perenniserve, lurco, edax, furax, fugax, cedo sis mi argentum, da mihi argentum, impudens, possum a te exigere argentum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 3, scene 311)
Leno, rapacem te esse semper credidi, verum etiam furacem qui norunt magis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 726)

SEARCH

MENU NAVIGATION